COMA Ascititia

COMA Ascititia
COMA Ascititia
Latinis olim Galerus, meretricibus inprimis in pretio fuit, et quidem flavi coloris: Unde vetus Schol. Iuvenalis Sat. 6. v. 120. Crine, inquit, supposititiô rotundô, muliebris capitis tegumentô, in modum galeae factô, quô utebantur meretrices flavô 3 Nam nigrô tum matronaeusae sunt. De Messalina, Iuvenal. ibidem loci.
Et nigrum flavô crinem abscondente galerô.
Hos crines e Germania petitos, indigitat Ovidius, l. 1. Ames. El. 14. v. 45.
Nunc tibi capitivos mittet Germania crines,
Culta triumphatae munere gentis eris.
Martialis, l. 5. Epigr. 70.
Arctoa de gente comam tibi Lesbia misi.
Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiq. Rom. l. 5. c. 37. et l. 10. c. 29. Ioh. Laurentium, Not. in Phaedrum, l. 4. fab. 5. Sed et matronis usurpati sutiles hi, textilesque et ascititii capilli. Non enim illae nativam comam irrufare, aliisque coloribus inficere contentae; cui luxui Coronae nomen inditum, ut apud Tertullian. de Coronmil. videre est: adoptitiam quoque adhibuêre. Idem. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Utrumque dedecus expressit Hieronymus, l. 2. Ep. 18. Quando eras in secuol, ea quae erant saeculi diligebas, polire faciem purpurissô et depingere, ornare crinem et alienis capillis turritum verticum struere. Quae res usque eo processerat, ut ad hoc peritissimi capillaturae structores adhiberentur; uti diximus retro in voce Capillatura, item Collyra. Et hinc galeatus ille vertex, illi coronae affinis, qua Prudentius redimit superbiam in Psychom. v. 183. his verbis.
Turritum tortis caput accumulârat in altum
Crinibus, exstructos augeret ut addita cirros
Congeries, celsumque apicem frons ardua ferret.
Quae exprimunt Graecum illud πυργωτὸν, turritum nempe verticem, de quo infra. Quippe hic omnino ille est ornatus ascititius adiutor formae et comes incessus fastuosi ac cerviculae tumidae qualem Synesius tribuit illi, quam vocat πυργοφόρον καθάπερ Κυβέλην, turritam sicuti Cybelem: cui Virgilius affimilat Romam, l. 6. Aen. v. 785.
----- ----- qualis Berecynthia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes.
Aliô longe sensu quam quô Mariam Magdalenam turritam Hieronymus vocat in Epitaphio Marcellae Virg. ob sedulitatem videl. et
ardorem fidei; Quam in rem vide plura, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 5. et infra passim, inprimis ubi de Comam struendi more, ut et in voce Lampadion.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”